San Pío X



La Liturgia Tradicional celebra el 3 de septiembre la fiesta de San Pío X, Papa y Confesor (de III clase) Dejamos para meditar los hermosos textos que la Misa de hoy se goza en presentarnos. Salvo la Oratio, Secreta y Postcommunio, dejamos a la iniciativa de ustedes encontrar los versos en la Sagrada Escritura, para los que no se llevan con el latín.


V/. Oremus pro Pontifice nostro Benedicto.
R/. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra,
et non tradat eum in animam inimicorum eius

V/. Sancte Pie decime
R/. Ora pro nobis.




Ant. ad Introitum

Ps. 88, 20-22: Extuli electum de populo, oleo sancto meo unxi eum: ut manus mea sit semper cum eo, et bracchium meum confirm et eum. Ps. ibid., 2 Gratias Domini in aeternum cantabo: per omnes generationes annuntiabo fidelitatem tuam ore meo.

V. Gloria Patri. Extulit








Oratio

Deus, qui, ad tuendam catholicam fidem et universa in Christo instauranda, sanctum Pium Summum Pontificem caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti: concede propitius; ut, eius instituta et exempla sectantes, praemia consequamur aeterna. Per eundem Dominum.

Oh Dios, que con el fin de proteger la fe católica e instaurar todas las cosas en Cristo colmaste al Sumo Pontífice San Pío de sabiduría celeste y fortaleza apostólica, concédenos que, en pos de sus instrucciones y ejemplos, consigamos los premios eternos.







Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli

ad Thessalonicenses.

1 Thess. 2, 2-8: Fratres: Fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo; sed, sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur; non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est, nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.





Graduale

Ps. 39, 10-11: Annuntiavi iustitiam in coetu magno; ecce labia mea non cohibui: Domine, tu nosti. V. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo; fidelitatem tuam et auxilium tuum narravi.




Alleluia, alleluia.

Ps. 22, 5-6: V Paras mihi mensam, iniingis oleo caput meum, calix meus uberrimus est. Alleluia





Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem.

Io. 21, 15-17: In illo tempore: Dixit Iesus Simoni Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti; tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.







Secreta

Oblationibus nostris, quaesumus, Domine, benigne susceptis, da nobis, ut haec divina mysteria, sancto Pio Summo Pontifice intercedente, sinceris tractemus obsequiis et fideli mente sumamus. Per Dominum.

Te suplicamos Señor que, aceptadas benignamente nuestras oblaciones, nos concedas, por estos divinos misterios, y por intercesión del Sumo Pontífice San Pío, trabajar sinceros por tus complacencias y aceptarlas con espíritu fiel.




Ant. ad Communionem

Io. 6, 56-57 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.







Postcommunio

Mensae caelestis virtute refecti, quaesumus, Domine Deus noster: ut, interveniente sancto Pio Summo Pontifice; fortes efficiamur in fide, et in tua simus caritate concordes. Per Dominum nostrum.

Te rogamos Señor Dios nuestro que, restaurados por la virtud de la mesa celestial, y por la intercesión del Sumo Pontífice San Pío, seamos fortalecidos en la fe y permanezcamos concordes en tu amor.




No hay comentarios: